- STIPA
- STIPAex Graeco ςτοιβὴ unde stoepa et stupa primitus, Latinis est ἡ σύνθεσις, quidquid nempe componendis vasis interponeretur, in navi, ut firmius haererent. Servius stipant, densant, translatio est a navibus, in quibus stuppa interponitur vasis, quam stipam dicunt. Et stuppâ quidem plerumque ad hanc ntebantur, sed et aliis nonnumquam rebus, ut foenô et paleâ. Nec stuppa idem plane cum stipa est, quippe ex Graeco ὁ ςτύππης originem trahens. Porro palea foenumque stipa dicebantur, quâ amphorae firmari solent, cum exstruuntur; etiam stipites, inquit Festus, qui ob eam rem destituuntur. Ad quam rem tortô foenô uti consueverunt Figuli. Ut plurimum vero fiebat ςτοιβἠ ex scirpo vel papyro, quam Graeci φλεὼν appellant, imo et hinc ςτοιβην`, stoeben quoque Plinio, l. 22. c. 11. cuius ad componenda et stipanda vasa fictilia et amphoras, texta item conficienda, quae fictilibus oleariis circumponerentur, multus fuit usus. Unde et spinae genus, quod alias Graece φεὼς et ἱππόφεως, ςτοιβὴ quoque appellata est, quod eâ in acervum compositâ fullones vestimenta pectebant etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. 1003. 1062. etc. Hinc stipare, implere est, farcire, densare. Graece παραβύσαι. Ut stipare calceum multiformem, apud Tertull. de Virgin. vel. Apud eundem de Pallto c. 3. in angustias se stipare i. e. infercire se et infulcire in angustias etc. Indeque Stipatores dicti Servio, qui in navibus componebant, h. e. qui vasa in naves illata composite ordinabant ac densabant, interiectis, ut firmiter omnia cohaererent, stuppis, paleâ foenô. Idem Salmas. ad Pallium Tertulliani d. l. Virg. Aen. l. 3. v. 465.——— stipatque carinisIngens argentum ———
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.